monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 336

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 336
hinc igitur praeceptis parere colluctans nec Graia deseram ordine disserendi nec Laurentis assertionis effamina remorabor. ac prius illud compertum volo, mihi Romanos togatamque gentem vocabulum nondum novare potuisse, ac Dialecticen, sicut Athenis sum solita, nuncupari, meique prorsum iuris esse, quicquid Artes ceterae prolocuntur,